In nativitate beatae Mariae Virginis

8 09 2008

Sequitur: Et quasi luna plena in diebus suis lucet. Beata Maria dicitur plena luna, quia ex omni parte perfecta. Luna ideo imperfecta et semiplena, quia habet maculam et cornua. Sed gloriosa Virgo nec in sua Nativitate habuit maculam, quia in utero matris fuit sanctificata, [idest concepta Immaculata sine peccato originali], ab angelis custodita; nec in diebus suis [habuit] cornua superbiae, et ideo plena et perfecta lucet. Lux dicta, quod diluat tenebras. Rogamus ergo te, Domina nostra, ut tu, quae es stella matutina, nebulam daemoniacae suggestionis, mentis nostrae terram tegentem, tuo splendore expellas; tu, quae es plena luna, vacuitatem nostram adimpleas, peccatorum nostrorum tenebras diluas, quatenus ad vitae aeternae plenitudinem, ad gloriae indeficientis lucem pervenire mereamur. Ipso praestante, qui te in lucem nostram produxit, qui, ut ex te nasceretur, te hodie nasci fecit. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

-IN NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS

S. ANTONII PATAVINI, O.Min.

DOCTORIS EVANGELICI

(source)